# Instauratio magna 172

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/172

Sed interim notandum est, multas esse posse operationes radiorum Solis, atque etiam ex naturâ Calidi, quae non sunt proportionatae ad tactum nostrum: adeò vt respectu nostri non operentur vsque ad calefactionem, sed respectu aliorum nonnullorum corporum exequantur opera Calidi. Fiat huiusmodi Experimentum. Accipiatur speculum fabricatum, contrà ac fit in speculis Comburentibus; & interponatur inter manum & radios Solis; & fiat obseruatio, vtrùm minuat calorem Solis, quemadmodùm speculum Comburens eundem auget & intendit. Manifestum est enim quoad radios Opticos prout fabricatur speculum in densitate inaequali respectu Medij & Laterum, ita apparere simulachra magis diffusa, aut magis contracta. Itaque idem videndum in Calore. Fiat Experimentum diligentèr, vtrùm per Specula Comburentia fortißima & optimè fabricata, radij Lunae poßint excipi & colligi in aliquem vel minimum gradum teporis. Is verò gradus teporis, si fortaßè nimis subtilis & debilis fuerit, vt ad tactum percipi & deprehendi non poßit: confugiendum erit ad Vitra illa quae indicant constitutionem Aëris calidam aut frigidam; ita vt radij Lunae per Speculum Comburens incidant, & taciantur in summitatem Vitri huiusmodi; atque tum notetur, si fiat depreßio aquae per teporem.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
