# Instauratio magna 173

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/173

Practicetur etiam Vitrum Comburens super Calidum, quod non sit radiosum aut luminosum: vt Ferri, & Lapidis calefacti, sed non igniti; aut Aquae feruentis, aut similium: & notetur, vtrùm fiat augmentum & intentio Calidi, vt in radijs Solis. Practicetur etiam Speculum Comburens in flammâ communi. Cometarum (si & illos numerare inter Meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licèt siccitates saepiùs inde sequi notatae sint. Quinetiam Trabes, & Columnae Lucidae, & Chasmata, & similia, apparent saepiùs temporibus hybernis, quàm aestiuis: & maximè per intensißima frigora, sed coniuncta cum siccitatibus. Fulmina tamen & Coruscationes & Tonitrua rarò eueniunt hyeme, sed sub tempus magnorum feruorum. At Stellae (quas vocant) Cadentes, existimantur vulgò magis constare ex viscosa aliquâ materiâ splendidà & accensâ, quàm esse naturae igneae fortioris. Sed de hoc inquiratur vlteriùs. Sunt quaedam Coruscationes, quae praebent Lumen, sed non vrunt: Eae verò semper fiunt sine Tonitru. Eructationes & eruptiones Flammarum inueniuntur non minùs in Regionibus frigidis quàm calidis; vt in Islandiâ & Groenlandiâ: quemadmodum & Arbores per regiones frigidas magis sunt quandóque inflammabiles, & magis piceae ac resinosae, quam per regiones calidas; vt fit in Abiete, Pinu, & reliquis: Verùm in quali situ & naturâ Soli huiusmodi eruptiones fieri soleant, vt possimus Affirmatiuae subiungere Negatiuam, non satis quaesitum est.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
