# Instauratio magna 176

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/176

Similitèr Aëri ipsi feruenti subiungitur Negatiua naturae Aeris ipsius. Neque enim inuenitur apud nos Aer calidus; nisi fuerit aut conclusus, aut attritus, aut manifestè calefactus à Sole, Igne, aut aliquo alio corpore calido. Subiungitur Negatiua Tempestatum frigidarum magis quàm pro ratione temporis Anni, quae eueniunt apud nos flante Euro & Borea: quemadmodum & contrariae tempestates eueniunt flante Austro & Zephyros. Etiam inclinatio ad pluuiam (praesertim temporibus hyemalibus) comitatur tempestatem tepidam: at Gelu contrà, frigidam. Subiungitur Negatiua Aëris conclusi in cauernis tempore aestiuo. At de Aëre concluso omninò diligentiùs inquirendum. Primò enim non absque causâ in dubitationem venit, qualis sit natura Aeris, quatenùs ad Calidum & Frigidum in naturâ suâ propriâ. Recipit enim Aer Calidum manifestò ex impreßione Coelestium; Frigidum autem fortaßè ab expiratione Terrae, & rursùs in Media (quam vocant) Regione Aëris, à vaporibus frigidis & niuibus: Vt nullum iudicium fieri poßit de Aeris naturâ per Aërem qui foràs est & sub Diò, sed verius foret iudicium per Aërem conclusum. Atqui opus est etiam vt Aer concludatur in tali vase & materiâ, quae nec ipsa imbuat Aërem calido, vel frigido ex vi propriâ, nec facilè admittat vim Aëris extranei.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
