# Instauratio magna 178

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/178

Existimamus huic Instantiae non subiungi Negatiuam. Nullum enim inuenitur apud nos corpus tangibile, quod non ex attritione manifestò calescat; adeò vt Veteres somniarent non inesse Coelestibus aliam viam aut virtutem calefaciendi, nisi ex attritione Aëris per rotationem rapidam & incitatam. Verùm in hoc genere vlteriùs inquirendum est, vtrùm corpora quae emittuntur ex Machinis (qualia sunt pilae ex Tormencis) non ex ipsa percussione contrahant aliquem gradum caloris; adeò vt postquàm deciderint, inueniantur nonnihil calida. At Aer motus magis infrigidat quàm calefacit; vt in Ventis, & Follibus, & flatu oris contracti. Verùm huiusmodi motus non est tam rapidus vt excitet calorem; & fit secundùm totum, non per particulas: vt mirum non sit, si non generet calorem. Circa hanc Instantiam facienda est inquisitio diligentior. Videntur enim Herbae & Vegetabilia viridia & humida aliquid habere in se occulti caloris. Ille verò calor tam tenuis est, vt in singulis non percipiatur ad tactum: Verùm postquàm illa adunata sint & conclusa, vt spiritus ipsorum non expiret in aerem, sed se inuicèm foueat; tum verò oritur calor manifestus, & nonnunquàm flamma in materiâ congruâ.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
