# Instauratio magna 18

Bacon, Instauratio magna, FRANCISCVS VERVLAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/18

Postremò, vt Scientiae veneno à serpente infuso, quo animus humanus tumet & inflatur, deposito, nec altum sapiamus, nec vltra sobrium, sed veritatem in charitate colamus. Peractis autem votis, ad homines conuersi, quaedam & salutaria monemus, & aequa postulamus, Monemus primùm (quod etiam precati sumus) vt homines sensum in officio, quoad Diuina, contineant. Sensus enim (instar Solis) Globi terrestris faciem aperit, coelestis claudit, & obsignat. Rursus, ne huiusce mali fugâ, in contrarium peccent; quod certè fiet, si naturae Inquisitionem vlla ex parte veluti Interdicto, separatam putant. Neque enim pura illa & immaculata Scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit. Sed ambitiosa illa & Imperatiua Scientiae Moralis, de Bono & Malo diiudicantis, cupiditas, ad hoc vt Homo a Deo deficeret, & sibi ipsi leges daret, ea demùm ratio atque modus tentationis fuit. De Scientiis autem quae Naturam contemplantur, Sanctus ille Philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem; gloriam Regis autem rem inuenire: non aliter, ac si Diuina Natura, innocenti & beneuolo puerorum ludo delectaretur, qui ideò se abscondunt vt inueniantur; atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo, pro suâ in homines indulgentiâ, & bonitate cooptauerit. Postremò omnes in vniuersum monitos volumus, vt Scientiae veros fines cogitent; nec eam aut animi causâ petant, aut ad contentionem, aut vt alios despiciant, aut ad commodum aut ad famam, aut ad potentiam, aut huiusmodi inferiora, sed ad meritum, & vsus vitae, eamque in Charitate perficiant, & regant.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
