# Instauratio magna 181

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/181

Aromata, & Herbae acres ad palatum, multò magis sumptae interiùs, percipiuntur calida. Videndum itaque in quibus alijs materijs exequantur opera caloris. Atque referunt Nautae, cùm cumuli & massae Aromatum diù conclusae subitò aperiuntur, periculum instare illis qui eas primò agitant & extrahunt, à febribus & inflammationibus spiritus. Similitèr fieri poterit Experimentum, vtrùm pulueres huiusmodi Aromatum aut Herbarum non arefaciant Laridum, & carnem suspensam super ipsos, veluti fumus Ignis. Acrimonia siue Penetratio inest tam Frigidis, qualia sunt Acetum, & Oleum Vitrioli; quam Calidis, qualia sunt oleum Origani & similia. Itaque similitèr & in Animatis cient dolorem, & in non- Animatis diuellunt partes & consumunt. Neque huic Instantiae subiungitur Negatiua. Atque in Animatis nullus reperitur dolor, nisi cum quodam sensu caloris. Communes sunt complures actiones & Calidi, & Frigidi, licèt diuersâ admodùm ratione. Nam & niues, puerorum manus videntur paulò pòst vrere& frigora tuentur carnes à putrefactione, non minùs quam ignis; & Calores contrahunt corpora in minus, quod faciunt & Frigida. Verùm haec & similia opportunius est referre ad Inquisitionem de Frigido. Tertiò Aphor. XIII.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
