# Instauratio magna 185

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/185

Nam nec ea ipsa quae putrefacta soluuntur in animalcula, vt Caro, Caseus, ad tactum percipiuntur Calida; neque lignum putre, quod noctù splendet, deprehenditur ad tactum Calidum. Calor autem in putridis quandoquè se prodit per odores tetros & fortes. Primus itaque Caloris gradus, ex ijs quae ad tactum humanum percipiuntur Calida, videtur esse Calor animalium, qui benè magnam habet graduum latitudinem; Nam insimus gradus (vt in insectis) vix ad tactum deprenditur. Summus autem gradus vix attingit ad gradum Caloris radiorum Solis in regionibus & temporibus maximè feruentibus; neque ita acris est, quin tolerari possit à manu. Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis, qui Constitutionis & habitus Corporis admodùm sicci fuerunt, quòd acutißimis febribus correpti, ita incaluerint, vt manum admotam aliquantulùm vrere visi sint. Animalia, ex Motu& exercitatione, ex vino & epulis, ex venere ex febribus ardentibus, & ex dolore, augentur Calore. Animalia in acceßibus febrium intermittentium, à principio, frigore & horrore corripiuntur: sed paulò post maiorem in modum incalescunt; quod etiam faciunt a principio in Causonibus, & febribus pestilentialibus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
