# Instauratio magna 186

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/186

Inquiratur vlteriùs de Calore comparato in diuersis animalibus, veluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus, auibus; atque etiam secundum species ipsorum, vt in Leone, Miluio, Homine; Nam ex vulgari opinione, pisces per interiora minùs Calidi sunt, aues autem maximè Calidae; praesertim Columbae, Accipitres, Struthiones. Inquiratur vlteriùs de Calore comparato in eodem animali, secundùm partes & membra eius diuersa. Nam lac, sanguis, sperma, oua, inueniuntur gradu modico tepida, & minùs Calida quàm ipsa caro exterior in animali, quando mouetur, aut agitatur. Qualis verò gradus sit Caloris in cerebro, stomacho, corde, & reliquis, similitèr adhuc non est quaesitum. Animalia omnia, per hyemem & tempestates frigidas, secundùm Exterius frigent; sed per Interiora etiam magis esse Calida existimantur. Calor Coelestium etiam in regione calidissimâ, atque temporibus Anni & diei calidisimis, non eum gradum Caloris obtinet, qui vel lignum aridisimum, vel stramen, vel etiam linteum vstum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur; sed tamen è rebus humidis vaporem excitare potest. Ex traditione Astronomorum ponuntur stellae aliae magis, aliae minùs Calidae.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
