# Instauratio magna 189

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/189

rùm de his nulla est facta diligens Inquisitio: vt necesse sit ista leuiter transmittere. Videtur autem ex flammis illa ex spiritu vini esse mollissima; nisi fortè Ignis fatuus, aut flammae, seu coruscationes ex sudoribus animalium, sint molliores. Hanc sequi opinamur flammam ex vegetabilibus leuibus & porosis, vt stramine, scirpis, & folijs arefactis, à quibus non multùm differre flammam ex pilis aut plumis. Hanc sequitur fortaßè flamma ex lignis, praesertim ijs quae non multum habent ex resinà aut pice; ita tamen vt flamma ex lignis quae paruâ sunt mole (quae vulgò colligantur in fasciculos) lenior sit, quàm quae sit ex truncis arborum & radicibus. Id quod vulgò experiri licet in fornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis & ramis arborùm non est admodùm vtilis. Hanc sequitur (vt arbitramur) flamma ex oleo & seuo, & cerâ, & huiusmodi oleosis & pinouibus, quae sunt sine magnâ acrimonia. Fortißimus autem Calor reperitur in pice & resináatque adhuc magis in Sulphure, & Caphurâ, & Naphthâ, & Petrelaeo, & Salibus, (postquam materia cruda eruperit) & in horum compositionibus, veluti puluere Tormentario, Igne Graeco, (quem vulgò Ignem ferum vocant) & diuersis eius generibus, quae tam obstinatum habent Calorem, vt ab aquis non facilè extinguantur. Existimamus etiam flammam, quae resultat ex nonnullis metallis imperfectis, esse valdè robustam & acrem. Verùm de istis omnibus inquiratur vlteriùs. Videtur autem flamma fulminum potentiorum has omnes flammas superare; adeò vt ferrum ipsum perfectum aliquando colliquauerit in guttas; quod flammae illae alterae facere non possunt.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
