# Instauratio magna 191

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/191

Fiat Experimentum per specula comburentia, in quibus (vt memini) hoc fit: vt si speculum ponatur (exempli gratiâ) ad distantiam Spithamae ab obiecto combustibili non tantoperè incendat aut adurat, quàm si positum fuerit speculum (exempli gratiâ) ad distantiam Semispithamae, & gradatim & lentè trahatur ad distantiam Spithamae. Conus tamen, & vnio radiorum eadem sunt, sed ipse Motus auget operationem Caloris. Existimantur incendia illa, quae fiunt flante vento forti, maiores progressus facere aduersus ventum, quàm secundùm ventum; quia scilicèt flamma resilit motu perniciore, vento remittente, quàm procedit vento impellente. Flamma non emicat aut generatur, nisi detur aliquid concaui, in quo flamma mouere poßit & ludere; praeterquàm in flammis flatuosis pulueris Tormentarij, & similibus, vbi compreßie & incarceratio flammae auget eius furorem.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
