# Instauratio magna 192

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/192

Incus per malleum calesit admodùm: adeò vt si Incus fuerit laminae tenuioris, existimemus illam per fortes & continuos ictus mallei posse rubescere, vt ferrum ignitum; sed de hoc fiat Experimentum. At in Ignitis quae sunt porosa, ita vt detur spatium ad exercendum motum ignis, si cohibeatur huiusmodi motus per compreßionem fortem, statim extinguitur ignis; veluti cùm linteum vstum, aut filum ardens candelae aut lampadis, aut etiam carbo aut pruna ardens comprimitur per pressorium, aut pedis conculcationem, aut huiusmodi, statim cessant operationes Ignis. CaApproximatio ad corpus Calidum auget lorem, pro gradu approximationis; quod etiam fit in lumine: Nam quò propiùs collocatur obiectum ad lumen, eò magis est visibile. Vnio calorum diuersorum auget Calorem, nisi facta sit commistio corporum. Nam focus magnus, & focus paruus in eodem loco, nonnihil inuicem augent Calorem; at aqua tepida immissa in aquam feruentem refrigerat. Mora corporis calidi auget Calorem. Etenim Calor perpetuò transiens & emanans, commiscetur cum calore praeinexistente, adeò vt multiplicet Calorem.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
