# Instauratio magna 195

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/195

Videbis autem prout tempestas diei incalescit aut frigescit, Aërem se contrahere in angustius per frigidum & extendere se in latius per Calidum; id quod conspicietur per aquam ascendentem quando contrahitur Aër, & descendentem siue depressum quando dilatatur Aër. Sensus autem aeris quatenùs ad Calidum, & Frigidum, tam subtilis est & exquisitus, vt facultatem tactûs humani multùm superet: adeò vt Solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multò magis calor manùs, super vitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifestò. Attamen existimamus spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere Calidi & Frigidi, nisi quòd à mole corpored impediatur & hebetetur. Post Aërem existimamus corpora esse maximè sensitiua Caloris ea, quae à frigore recenter immutata sint & compressa, qualia sunt Nix, & Glacies: ea enim leni aliquo tepore solui incipiunt & colliquari. Post illa sequitur fortasse Argentum viuum. Post illud sequuntur corpora pinguia, vt oleum, butyrum, & similia: deinde Lignum; deinde Aqua. Postremò Lapides, & Metalla, quae non facilè calefiunt, praesertim interiùs. Illatamen Calorem semel susceptum diutißimè retinent, ita vt later, aut lapis, aut ferrum ignitum in peluim aquae frigidae immissum, InI. missum, & demersum per quartam partem horae (plus minùs) retineat Calorem, ita vt tangi non poßit. Quò minor est corporis moles, eò citiùs per corpus calidum approximatum incalescit; id quod demonstrat omnem Calorem apud nos, esse corpori tangibili quodammodò aduersum. Calidum, quatenùs ad sensum & tactum humanum, res varia est & respectiua; adeò vt aqua tepida, si manus frigore occupetur, sentiatur esse calida; sin manus incaluerit, frigida.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
