# Instauratio magna 196

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/196

Aphor. XIV. Vàm inopes simus historiae, quiuis facilè aduerQet, cùm in Tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae & Instantiarum certarum nonnunquam traditiones & relationes inseramus (semper tamen adiecta dubiae fidei & Authoritatis vota) saepenumerò etiam hisce verbis, Fiat Experimentum vel Inquiratur vlteriûs, vti cogamur. XV. Tque Opus & officium harum trium TabulaArum, Comparentiam Instantiarum ad intellectum, vocare consueuimus. Facta autem Comparentiâ, in opere ponenda est ipsa Inductio, Jnuemenda est enim, super Comparentiam omnium & singularum Instantiarum, Natura talis, quae cum naturâ datâ perpetuò adsit, absit; atque crescat, & decrescat; sitque (vt superiùs dictum est) limitatio Naturae magis communis.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
