# Instauratio magna 197

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/197

Hoc si mens iam ab initio facere tentet affirmatiuè (quod sibi permissa semper facere solet) occurrent phantasmata, & opinabilia, & Notionalia malè terminata, & Axiomata quotidiè emendanda; nisi libeat (Scholarum more) pugnare pro falsis. Ea tamen proculdubiò erunt meliora aut prauiora, pro facultate & robore intellectûs qui operatur. At omnino Deo (Formarum Inditori & opifici) aut fortasse Angelis & Intelligentijs competit, Formas per Affirmationem immediatè noße, atque ab initio Contemplationis. Sed certè supra hominem est; Cui tantùm conceditur, procedere primò per Negatiuas, & postremo loco desinere in Affirmatiuas, post omnimodam exclusionem. XVI. TTaque Naturae facienda est prorsus solutio & sepaAratio; non per Ignem certè, sed per Mentem, tanquàm Ignem diuinum. Est itaque Inductionis verae opus primum (quatenùs ad inueniendas Formas) Reiectio siue Exclusiua Naturarum singularum. quae non inueniuntur in aliquâ Instantiâ, vbi Natura data adest; aut inueniuntur in aliquâ Instantiâ, vbi Natura data abest; aut inueniuntur in aliquà Instantiâ crescere, cùm Natura data decrescat; aut decrescere, cùm Natura data crescat. Tum verò post Reiectionem & Exclusiuam debitis modis factam, secundo loco (tanquàm in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus volatilibas) Forma affirmatiua, solida, & vera, & benè terminata.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
