# Instauratio magna 198

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/198

Atque hoc brete dictu est, sed per multas ambages ad hoc peruenitur. Nos autem nihil fortaßè ex ijs, quae ad hoc faciunt, praetermittemus. XVII. TAuendum autem est, & monendum quasi perpeItuò, ne cùm tantae partes Formis videantur à nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad Formas eas, quibus hominum contemplationes & cogitationes hactenùs assueuerunt. Primò enim, de Formis copulatis, quae sunt (vt diximus) Naturarum simplicium Coniugia ex cursu communt vniuersi, vt Leonis, Aquilae, Rosae, Auri, & huiusmodi, impraesentiarùm non loquimur. Tempus enim erit de ijs tractandi, cùm ventum fuerit ad latentes Processus, & latentes Schematismos, eorumque inuentionem, prout reperiuntur in substantijs (quas vocant) seu Naturis concretis. Rursus verò, non intelligantur ea quae dicimus (etiam quatenus ad Naturas simplices) de formis & Idaeis abstractis, aut in materia non determinatis, aut malè determinatis. Nos enim quùm de Formis loquimur, nil aliud intelligimus, quam leges illas & determinationes Actûs puri, quae Naturam aliquam simplicem ordinant & constituunt. vt calorem, lumen, pondus, in omnimodâ materiâ & subiecto susceptibili.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
