# Instauratio magna 199-2

Bacon, Instauratio magna, 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/199-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/199-2

similibus, & apparens in Iride, aut radijs Opalij, aut Adamantis; Mors ex summersione, ex crematione, ex puncturâ gladij ex Apoplexiâ, ex Atrophiâ; & tamen conueniunt ista in Naturâ Calidi, Ruboris, Mortis) is se habere intellectum norit consuetudine, & integralitate rerum, & opinionibus captum & detentum. Certißimum enim est, ista, vtcunque heterogenea & aliena, coire in Formam, siue Legem eam quae ordinat Calorem, aut ruborem, aut mortem. nec emancipari posse potentiam humanam, & liberari à Naturae cursu communi, & expandi & exaltari ad Efficientia noua, & Modos operandi nouos, nisi per reuelationem & inuentionem huiusmodi Formarum; & tamen post istam vnionem Naturae, quae est res maximè principalis, de Naturae diuisionibus & venis, tam ordinarijs, quam interioribus & verioribus, suo loco posteâ dicetur. XVIII. TAm verò proponendum est Exemplum Exclusionis Isiue Reiectionis Naturarum, quae per Tabulas Comparentiae reperiuntur non esse ex Formâ Calidi;

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
