# Instauratio magna 199

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/199

Ftaque eadem res est Forma Calidi, aut Forma Luminis, & Lex Calidi, siue Lex Luminis; neque verò à rebus ipsis & parte operatiuâ, vnquam nos abstrahimus, aut recedimus. Quare cùm dicimus (exempli gtatiâ) in Inquisitione Formae Caloris, Reice tenuitatem, aut, tenuitas non est ex Formâ Caloris; idem est ac si dicamus, potest homo superinducere Calorem in corpus densum; aut contra, potest honio auferre aut arcere Calorem à corpore tenui. Quòd si cuiquam videantur etiam Formae nostrae habere nonnihil abstracti, quòd misceant & coniungant heterogenea (videntur enim valde esse heterogenea Calor Coelestium, & Ignis; rubor fixus in rosâ, aut

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
