# Instauratio magna 2

Bacon, Instauratio magna, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/2

DE VERVLAMIO, SICCOGITAVIT, TALEMQVE APVD SE rationem instituit, quam Viuentibus & Posteris notam fieri, ipsorum interesse putauit. Vm Illi pro comperto esset, Intellectum humanum sibi ipsi negotium facessere, neque auxilijs veris (quae in Hominis potestate sunt) vti sobriè & commodè; vnde multiplex Rerur Ignoratio, & ex Ignoratione Rerum detrimenta innumera: om ni ope connitendum existimauit, si quo modo commercium istud Mentis, & Rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis se ostendit simile) restitui posset in integrum. aut saltem in melius deduci. Vt verò errores qui inualuerunt, quique in aeternum inualituri sunt, alij post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi Intellectus propria, vel ex auxilijs atque adminiculis Dialecticae, nulla prorsus suberat Spes; proptereâ quòd Notiones Rerum Primae, quas Mens haustu facili & supino excipit, recondit, atque accumulat (vnde reliqua omnia fluunt) vitiosae sint, & confusae, & temerè à Rebus abstractae: Neque minor sit in Secundis & reliquis libido & inconstantia; ex quo fit, vt vniuersa ista Ratio Humana, quâ vtimur quoad Inquisitionem Naturae, non benè congesta & aedificata sit, sed tanquàm Moles aliqua magnifica sine fundamento.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
