# Instauratio magna 200

Bacon, Instauratio magna, 200. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/200

illud interim monendo, non solùm sufficere singulas Tabulas ad Reiectionem alicuius Naturae, sed etiam vnamquamque ex Instantijs singularibus in illis contentis. Manifestum enim est ex ijs quae dicta sunt, omnem Instantiam contradictoriam destruere opinabile de Formâ. Sed nihilominùs quandoque perspicuitatis causa, & vt vsus Tabularum clarius demonstretur, Exclusiuam duplicamus, aut repetimus. Exemplum Exclusiuae, siue Reiectionis Naturarum à formâ Calidj. DEr radios Solis, Reijce Naturam EleAmentarem. Per Ignem communem, & maximè per Iones subterraneos (qui remotißimi sunt, & plurimùm intercluduntur à radijs Coelestibus) Reijce Naturam Coelestem. Per Calefactionem omnigenûm corporum, (hoc est, Mineralium, Vegetabilium, partium exteriorum Animalium, Aquae, Olej, Aeris, & reliquorum) ex approximatione solâ ad Ignem. aut aliud Corpus calidum; Reijce omnem Varietatem, siue subtiliorem Texturam corporum. Per Ferrum & Metalla ignita, quae calefaciunt alia corpora, nec tamen omninò pondere aut substantiâ minuuntur; Reijce inditionem siue mixturam substantiae alterius Calidj.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
