# Instauratio magna 201

Bacon, Instauratio magna, 201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/201

Per Aquam feruentem, atque Aërem, atque etiam per Metalla, & alia Solida calefacta, sed non vsque ad ignitionem siue ruborem: Reijce Lucem aut Lumen. Per radios Lunae, & aliarum Stellarum, (excepto Sole) Reijce etiam Lucem & Lumen. Per Comparatiuam Ferri igniti, & Flammae spiritûs vini (ex quibus Ferrum ignitum plus habet calidi & minus lucidi, Flamma autem spiritùs vini plus lucidi & minus calidi Reijce etiam Lucem & Lumen. Per aurum & alia Metalla ignita, quae densißimi sunt corporis secundùm totum, Reijce Tenuitatem. 9. Per boei Per Aërem, qui inuenitur vt plurimùm frigidus, & tamen manet tenuis; Reijce etiam Tenuitatem.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
