# Instauratio magna 202

Bacon, Instauratio magna, 202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/202

Per Ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem; Reijce Motum localem, aut expansiuum secundùm totum. Per dilatationem Aëris in Vitris Calendarijs & similibus, qui mouetur localitèr & expansiuè manifestò, neque tamen colligit manifestum augmentum Caloris; Reijce etiam Motum Localem, aut expansiuum secundùm totum. Per facilem Tepefactionem omnium corporum, absque aliquâ destructione aut alteratione notabili; Reice Naturam destructiuam, aut inditionem violentam alicuius Naturae nouae. Per Consensum & Conformitatem operum similium, quae eduntur à Calore & a FrigoreReijce Motum tam Expansiuum quam Contractiuum, secundùm totum. Per Accensionem Caloris ex attritione corporum. Reijce Naturam Principialem. Naram Principialem vocamus eam, quae Positiua reperitur in Naturâ, nec causatur a Naturâ praecedente. Sunt & aliae Naturae: neque enim Tabulas conficimus perfectas, sed Exempla tantùm. Omnes & singulae Naturae praedictae non sunt ex Formâ Calidi. Atque ab omnibus Naturis praedictis liberatur Homo in operatione super Calidum. Aphor. XIX. Tque in Exclusiuà iacta sunt fundamenta InduActionis verae; quae tamen non perficitur donec sistatur in Affirmatiuâ. Neque verò ipsa Exclusiua vllo modo perfecta est, neque adeò esse potest sub initijs.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
