# Instauratio magna 204

Bacon, Instauratio magna, 204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/204

vniuersis & singulis, in quibus Res ipsa inest, alitèr enim Forma non esset. Itaque nulla planè dari potest Instantia contradictoria. Attamen longè magis conspicua inuenitur Forma & euidens in aliquibus Instantijs, quàm in alijs: in ijs videlicet, vbi minùs cohibita est Natura Formae, & impedita & redacta in ordinem, per Naturas alias. Huiusmodi autem Instantias, Elucescentias vel Instantias Ostensiuas appellare consueuimus. Pergendum itaque est ad Vindemiationem ipsam primam de Formâ Calidi. Per TII. Per vniuersas & singulas Instantias, &atura, cuius limitatio est Calor, videtur esse Mot.s.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
