# Instauratio magna 206

Bacon, Instauratio magna, 206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/206

Atque etiam vbi Calidum efficitur per approximationem Calidi, hoc ipsum non fit ex formâ Calidi; sed omninò pendet à Naturâ altiore & magis communi. viz. ex Naturâ Aßimilationis siue Multiplicationis sui: de quâ facienda est separatìm inquisitio. At notio Ignis plebeia est, & nihil valet: composita enim est ex concursu qui fit Calidi & Lucidi in aliquo corpore; vt in Flammâ communi, & corporibus accensis vsque ad ruborem. Remoto itaque omni Aequiuoco, veniendum iam tandem est ad Differentias veras quae limitant Motum, & constituunt eum in Formam Calidi. PRima igitur Differentia ea est, quòd Calor Asit Motus Expansiius, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, & recipiendi se in maiorem sphaeram siue dimensionem, quàm prius occupauerat. Haec autem Differentia maximè ostenditur in flammâ; vbi fumus siue halitus pinguis manifectò dilatatur & aperit se in flammam. Ostenditur etiam in omni Liquore feruente, qui manifestò intumescit, insurgit, & emittit bullas; atque vrget proceßum expandendi se donec vertatur in corpus longè magis extensum & dilatatum, quàm sit ipse Liquor. viz. in Vaporem, aut Fumum, aut Aërem.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
