# Instauratio magna 207

Bacon, Instauratio magna, 207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/207

Ostenditur etiam in omni Ligno & Combustibili: vbi sit aliquando exudatio, at semper eiaporatio. Ostenditur etiam in colliquatione Metallorum; quae (cùm sint corporis compactißimi) non facilè intumescunt & se dilatant: sed tamen Spiritus eorum, postquàm fuerit in se dilatatus, & maiorem adèo dilatationem concupierit, trudit planè & agit partes craßiores in Liquidum. Quòd si etiam Calor fortiùs intendatur. soluit & vertit multum ex ijs in volatile. Ostenditur etiam in Ferro aut Lapidibus: quae licèt non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur. Quod etiam fit in baculis ligni; quae calefacta paululùm in cineribus calidis fiunt flexibilia. Optimè autem cernitur iste Motus in Aëre qui per exiguum calorem se dilatat continiò & manifestò: vt per Instant: 38. Tab. 3. Ostenditur etiam in naturâ contrariâ Frigidi. Frigus enim omne corpus contrahit & cogit in angustius; adeò vt per intensa Frigora claui excidant ex parietibus, aera disiliant, vitrum etiam calefactum & subitò positum in Frigido disiliat & frangatur. Similitèr Aër per leuem infrigidationem recipit se in angustius: vt per Instant. 38. Tab. 3. Verùm de his fusiùs dicetur in inquisitione de Frigido.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
