# Instauratio magna 208

Bacon, Instauratio magna, 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/208

Neque mirum est, si Calidum & Frigidum edant complures actiones communes, (de quo vide Instant. 32 Tab. 2.) cùm inueniantur duae ex sequentibus Differentijs (de quibus mox dicemus) quae competunt vtrique Naturae. licèt in hac Differentiâ (de quâ nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae: Calidum enim dat motum expansiuum & dilatantem, Frigidum autem dat motum contractiuum & coëuntem. – Ecunda Differentia est modificatio prioris; Haec videlicet, quòd Calor sit Motus expansiuus siue versus circumferentiam: hac lege tamen, vt vna feratur corpus sursum. Dubium enim non est, quin sint Motus complures mixti. Exempli gratiâ: sagitta aut spiculum simul & progrediendo rotat, & rotando progreditur. Similiter & Motus Caloris simul est & Expansiuus, & Latio in sursum. Haec verò Differentia ostenditur in Forcipe, aut Bacillo ferreo immisso in ignem: quia si immittatur perpendicularitèr tenendo manum superiùs, citò manum adurit; sin ex latere aut inferiùs, omninò tardiùs. Conspicua etiam est in Distillationibus per Descensorium; quibus vtuntur homines ad Flores delicatiores, quorum odores facilè euanescunt. Nam hoc reperit industria, vt collocent Ignem non subtèr sed suprà, vt adurat minùs.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
