# Instauratio magna 21-2

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/21-2

Quinta; Prodromi, siue Anticipationes Philosophiae Secundae. Sexta; Philosophia secunda, siue Scientia Actiua. Singularum Argumenta. Ars autem Instituti nostri est, vt omnia, quantum fieri potest, apertè & perspicuè proponantur. Nuditas enim animi, vt olim corporis, innocentiae, & simplicitatis comes est. Pateat itaque primò Ordo Operis Operis à nobis constituunatque ratio eius. Partes tur sex. Prima pars exhibet Scientiae eius siue Doctrinae, in cuius posseßione humanum genus hactenùs versatur, Summam, siue Descriptionem vniuersalem.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
