# Instauratio magna 211

Bacon, Instauratio magna, 211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/211

aut Penetrationis debeat esse nonnihil rapidus & minimè lentus; atque fiat etiam per particulas, licèt minutas; tamen non ad extremam subtilitatem, sed quasi maiusculas. Ostenditur haec Differentia in comparatione operum quae edit Ignis, cum ijs quae edit Tempus siue Aetas. Aetas enim siue Tempus arefacit, consumit, subruit, & incinerat, non minùs quàm Ignis: vel potiùs longè subtiliùs: sed quia Motus eiusmodi est lentus admodùm & per particulas valdè exiles, non percipitur Calor. Ostenditur etiam in comparatione dissolutionum Ferri & Auri. Aurum enim dissoluitur absque calore excitato; Ferrum autem cum vehementi excitatione Caloris, licèt simili ferè interuallo quoad tempus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
