# Instauratio magna 212

Bacon, Instauratio magna, 212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/212

Quia scilicet in Auro, ingressus Aquae Separationis est clemens & subtilitèr insinuans, & ceßio partium Auri facilis: At in Ferro, ingressus est asper, & cum conflictu, & partes Ferri habent obstinationem maiorem. Ostenditur etiam aliquatenùs in Gangraenis nonnullis & Mortificationibus carnium: quae non excitant magnum calorem aut dolorem, ob subtilitatem putrefactionis. Atque haec sit Prima Vindemiatio, siue Interpretatio inchoata de Forma Calidi, facta per Permissionem Intellectûs. Ex Vindemiatione autem istâ primâ, Forma siue Definitio vera Caloris (eius, qui est in ordine ad Vniuersum, non relatiuus tantummodò ad Sensum talis est, breui verborum complexi. Calor est Motus Expansiuus, cohibitus, & nitens per partes minores. Modificatur autem Expansio; vt expandendo in ambitum, nonnihil tamen inclinet versùs superiora. Modificatur autem & Nixus ille per partes, vt non sit omninò segnis, sed incitatus & cum impetu nonnullo. Quod verò ad Operatiuam attinet, eadem res est. Nam designatio est talis. Si in aliquo corpore naturali poteris excitare Motum ad se dilatandum aut expandendum; eumque Motum ita reprimere La II. mere & in se vertere, vt dilatatio illa non procedat aequalitèr sed partim obtineat, partim retrudatur; proculdubiò generabis Calidum: non habitâ ratione, siue corpus illud sit Elementare, (vt loquuntur) siue imbutum a Coelestibus; siue luminosum, siue opacum; siue tenue, siue densum; siue localitèr expansum, siue intra claustra dimensionis primae contentum; siue vergens ad dissolutionem, siue manens in statu; siue Animal, siue Vegetabile, siue Minerale, siue Aqua, siue Oleum, siue Aër, aut aliqua alia substantia quaecunque susceptiua Motûs praedicti.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
