# Instauratio magna 213

Bacon, Instauratio magna, 213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/213

Calidum autem ad Sensum, res eadem est: sed cum analogiâ, qualis competit Sensui. Nunc verò ad vlteriora auxilia procedendum est. Aphor. XXI. JOst Tabulas Comparentiae primae & ReieEctionem siue Exclusiuam, nec non Vindemiationem primam factam secundùm eas; pergendum est ad reliqua auxilia Intellectus, circà Interpretationem Naturae, & Inductionem veram ac perfectam. In quibus proponendis, vbi opus erit Tabulis, procedemus super Calidum & Frigidum; vbi autem opus erit tantùm Exemplis paucioribus, procedemus per alia omnia: vt nec confundatur Inquisitio, & tamen Doctrina versetur minùs in angusto. Dicemus itaque primo loco, de Prerogatiuis Instantiarum: Secundò, de Adminiculis Inductionis: Tertiò, de Rectificatione Inductionis: Quartò, de Variatione Inquisitionis pro Naturâ Subiecti: Quintò, de Praerogatiuis Naturarum quatenùs ad Inquisitionem, siue de eo quod inquirendum est priùs & posteriùs: Sextò, de Terminis Inquisitionis, sue de Synopsi omnium Naturarum in Vniuerso: Septimò, de Deductione ad Praxin, siue de eo quod est in Ordine ad Hominem: Octauò de Parasceuis ad Inquisitionem: Postremò autem, de Scalâ Ascensoriâ & Descensoriâ Axiomatum. XXII. Xter Praerogatiuas Instantiarum, Primò proIponemus Instantias Solitarias.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
