# Instauratio magna 217

Bacon, Instauratio magna, 217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/217

Neque verò parùm profectum est ad inueniendam Formam Albedinis, quòd corpora duo per se Diaphana, sed secundùm magis & minùs (Aer scilicèt & Aqua, aut Aer & Vitrum) simùl posita per minutas portiones exhibeant Albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis. Verum hâc in re proponendum est etiam Exemplum periculi & cautionis, de quibus diximus. Nimirum facilè hic occurret Intellectui ab huiusmodi Efficientibus deprauato, quòd ad Formam Albedinis Aer semper requiratur. aut quòd Albedo generetur tantùm per corpora Diaphana; quae omninò falsa sunt, & per multas Exclusiones conuicta. Quin potiùs apparebit (misso Aere, & huiusmodi) corpora omnino aequalia (secundùm portiones Opticas) dare Diaphanum; corpora verò inaequalia, per texturam simplicem, dare Album; corpora inaequalia secundùm texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, praeter Nigrum; corpora vero inaequalia per texturam compositam, sed omninò inordinatam & confusam, dare Nigrum. Itaque de Instantiâ Migrante ad generationem in Naturà Jnquisitâ Albedinis, propositum est iam Exemplum. Instantia autem Migrans ad Corruptionem in eâdem Naturâ Albedinis, est Spuma dissoluta, aut Nix dissoluta. Exuit enim Albedinem, & induit Diaphanum Aqua, postquàm fit Integrale sine Aere.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
