# Instauratio magna 218

Bacon, Instauratio magna, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/218

Neque verò illud vllo modo praetermittendum est, quòd sub Instantijs Migrantibus comprehendi debeant non tantùm illae quae migrant ad Generationem & Priuationem, sed etiam illae quae Migrant ad Maiorationem & Minorationem; cùm illae etiam tendant ad inueniendam Formam, vt per definitionem Formae superiùs factam. & Tabulam Graduum manifestò liquet. Itaque Papyrus, quae sicca quùm fuerit, Alba est; at madefacta (excluso Aere, & receptâ Aquâ) minùs Alba est, & magis vergit ad Diaphanum; similem habet rationem cum Instantijs supradictis. XXIV Nter Praerogatiuas Insiantiarum, tertio loco ponemus Instantias Ostensiuas, de quibus in Vindemiatione primâ de Calido mentionem fecimus; quas etiam Elucescentias, siue Instantias Liberatas, & Predominantes, appellare consueuimus. Eae sunt, quae ostendunt Naturam Inquisitam nudam & substantiuam, atque etiam in exaltatione suâ, aut summo gradu Potentiae suae; emancipatam scilicèt, & liberatam ab impedimentis, vel saltem per fortitudinem suae virtutis dominantem super ipsa, eáque supprimentem & coercentem. Cùm enim omne Corpus suscipiat multas NNaturarum Formas copulatas, & in Concreto; fit vt alia aliam retundat, deprimat, frangat, & liget; vndè obscurantur Formae singulae. Jnueniuntur autem subiecta nonnulla, in quibus Natura Inquisita prae alijs est in suo vigore; vel per absentiam impedimenti, vel per Praedominantiam virtutis. Huiusmodi autem Instantie sunt maximè Ostensiuae Formae. Verùm & in his ipsis Instantijs adhibenda est cautio, & cohibendus impetus Intellectûs. Quicquid enim ostentat Formam, eamque trudit, vt videatur occurrere Intellectui, pro suspecto habendum est, & recurrendum ad Exclusiuam seueram & diligentem. Exempli gratiâ; sit Natura Inquisita, Calidum. Instantia Ostensiua Motus Expansionis, quae (vt superiùs dictum est) portio est praecipua Formae Calidi, est Vitrum Calendare Aeris.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
