# Instauratio magna 219

Bacon, Instauratio magna, 219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/219

Etenim Flamma, licèt manifestò exhibeat Expansionem: tamen propter momentaneam extinctionem, non ostendit progressum Expansionis. Aqua autem feruens, propter facilem transitionem Aquae in vaporem & Aerem non tam benè ostendit Expansionem Aquae in corpore suo. Rursus Ferrum Ignitum & similia, tantum abest vt progressum ostendant, vt contrà per retusionem & fractionem spiritûs, per partes compactas & crassas (quae domant & fraenant Expansionem) ipsa Expansio non sit omninò conspicua ad sensum. At Vitrum Calendare clarè ostendit Expansionem in Aere & conspicuam, & progredientem, & durantem, neque transeuntem. Rursus, Exempli oratiâ; sit Natura Inquisita, Pondus. Instantia Ostensiua Ponderis, est Argentum viuum. Omnia enim superat pondere magno interuallo, praeter Aurum; quod non multò grauius est. At praestantior Instantia est ad indicandam Formam ponderis, Argentum viuum, quàm Aurum; quia Aurum solidum est, & Consistens, quod genus referri videtur ad Densum; At Argentum viuum liquidum est. & turgens Spiritu, & tamen multis partibus exuperat grauitate Diamantem, & ea quae putantur solidißima.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
