# Instauratio magna 22

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/22

Visum enim est nobis, etiam in ijs, quae recepta sunt, nonnullam facere moram: eo nimirùm consilio, vt faciliùs & Veteribus perfectio, & Nouis aditus detur Pari enim ferè studio ferimur, & ad vetera excolenda, & ad vlteriora assequenda. Pertinet etiam hoc ad faNon accipit Indociendam fidem: iuxta illud ctus verba Scientiae nisi prius ea dixeris, quae versantur in corde eius. Itaque Scientiarum atque Artium receptarum oras legere, necnon vtilia quaedam in illas importare, tanquam in transitu non negligemus. Partitiones tamen Scientiarum adhibemus eas, quae non tantùm iam inuenta & nota, sed hactenùs omissa, & debita complectantur. Etenim inueniuntur in globo Intellectuali, quemadmodum in Terrestri, & culta pariter, & deserta. taque nil mirum videri debet, si à diuisionibus vsitatis quandoque recedamus. Adiectio enim, dum totum variat, etiam partes earumque sectiones necessariò variat: receptae autem diuisiones, receptae summae Scientiarum, qualis nunc est, tantùm competunt. Circa ea verò, quae ceu omissa notabimus, ita nos geremus: vt non leues tantum titulos & argumenta concisa eorum, quae desiderantur, proponamus. Nam siquid inter omissa retulerimus, (modò sit dignioris subiecti) cuius ratio paulò videatur obscurior. (ädemò vt meritò suspicari poßimus, homines non facilè intellecturos, quid nobis velimus, aut quale sit illud opus quod animo & cogitatione complectimur:) perpetuò nobis curae erit, aut praecepta huiusmodi Operis conficiendi, aut etiam partem operis ipsius iam à nobis confectam, ad exemplum totius subiungere: vt in singulis aut operâ aut consilio iuuemus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
