# Instauratio magna 224

Bacon, Instauratio magna, 224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/224

Item Loci in Memoriâ Artificiali, qui aut possunt esse Loci secundùm proprium sensum, veluti Ianua, Angulus, Fenestra, & similia; aut possunt esse Personae familiares, & Notae; aut possunt esse quiduis ad placitum (modò in ordine certo ponantur) veluti Animalia, Herbae; etiam Verba, Literae, Characteres, Personae Historicae, & caetera; licet nonnulla ex his magis apta sint & commoda, alia minus. Huiusmodi autem Loci Memoriam insignitèr iuuant, eámque longè supra vires naturales exaltant. Item Carmina facilius haerent, & discuntur Memoritèr. quàm Prosa. Atque ex isto Manipulo trium Instantiarum, videlicet Ordinis, Locorum Artificialis Memoriae, & Versuum, constituitur Species vna Auxilij ad Memoriam. Species autem illa, Abscissio Infiniti rectè vocari poßit. Cùm enim quis aliquid reminisci, aut reuocare in Memoriam nititur; si nullam praenotionem habeat, aut perceptionem eius quod quaerit, quaerit certè & molitur, & hac illâc discurrit, tanquàm in Infinito. Quòd si certam aliquam praenotionem habeat, statim Abscinditur Infinitum, & fit discursus Memoriae magis in vicino. In tribus autem illis Instantijs quae superiùs dictae sunt, praenotio perspicua est & certa.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
