# Instauratio magna 227

Bacon, Instauratio magna, 227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/227

At Calidum, & Virtus Magnetica, postquàm tramissa fuerint, vel potius excitata in alio Corpore, haerent & manent ad tempus non paruum, amoto primo mouente. Deniquè magna est omninò Praerogatiua Instantiarum Constitutiuarum; vt quae plurimùm faciant, & ad Definitiones, (praesertim particulares) & ad Diuisiones, siue Partitiones Naturarum; de quo non malè dixit Plato, Quòd habendus sit tanquàm pro Deo, qui Definire & Diuidere benè sciat. XXVII. INter Praerogatiuas Instantiarum ponemus sexto Aloco Instantias Conformes, siue Proportionatas; quas etiam Parallelas, siue Similitudines Physicas, appellare consueuimus. Eae verò sunt, quae ostendunt Similitudines & Coniugationes rerum, non in Formis Minoribus (quod faciunt Instantiae Constitutiuae) sed planè in Concreto. Itaquè sunt tanquam primi & infimi Gradus ad vnionem Naturae. Neque constituunt aliquod Axioma statim ab initio; sed indicant & obseruant tantùm quendam Consensum Corporum. Attamen licèt non multùm promoueant ad inueniendas Formas; nihilominùs magna cum vtilitate reuelant partium Vniuersi fabricam, & in membris eius exercent velutì Anatomiam quandam, atque proindè veluti manu-ducunt interdum ad Axiomata sublimia & nobilia. praesertim illa quae ad Mundi conficurationem pertinent, potiùs quàm ad Naturas & Formas simplices.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
