# Instauratio magna 23

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/23

Etenim, etiam ad nostram existimationem, non solùm aliorum vtilitatem pertinere putauimus; ne quis arbitretur, leuem aliquam de istiusmodi rebus notionem mentem nostram perstrinxisse; atque esse illa, quae desideramus ac prensamus, tanquam votis similia. Ea verò talia sunt, quorum & penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas planè sit; & nos apud nosmet rationem quandam certam & explicatam habeamus. Neque enim regiones metiri animo, vt Augures, auspiciorum causa: sed intrare, vt Duces, promerendi studio, suscepimus. Atque haec prima Operis pars est. Porrò praeteruecti Artes veteres, Intellectum humanum ad traijciendum instruemus. Destinatur itaque Parti secundae, Doctrina de meliore & perfectiore vsu rationis in Rerum inquisitione, & de auxilijs veris ntellectus: vt per hoc (quantùm conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur Intellectus & facultate amplificetur ad Naturae ardua & obscura superanda. Atque est ea, quam adducimus, Ars (quam Interpretationem Naturae appellare consueuimus) ex genere Logicae; licet plurimum, atque adeò immensum quiddam intersit. Nam & ipsa illa Logica vulgaris auxilia & praesidia Intellectui moliri ac parare profitetur: & in hoc vno consentiunt. Differt autem planè à Vulgari, rebus praecipuè tribus: viz, ipso fine, ordine demonstrandi, & inquirendi initijs. Nam huic nostrae Scientiae finis proponitur; vt inueniantur non Argumenta, sed Artes; nec Principijs consentanea, sed ipsa Principia; nec Rationes probabiles, sed Designationes & indicationes Operum. Itaque ex intentione diuersa, diuersus sequitur effectus. Illic enim aduersarius Disputatione vincitur & constringitur: hic Naturâ, Opere. Atque cum huiusmodi fine conueniunt Demonstrationum ipsarum natura & Ordo. In Logicâ enim vulgari opera ferè vniuersa circa Syllogismum consumitur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
