# Instauratio magna 230

Bacon, Instauratio magna, 230. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/230
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/230

Adeò vt nobilis illa Fabrica, per quam Sexus differunt, (quatenùs ad Animalia terrestria) nil aliud videatur esse, quam secundùm Exterius & Interius; vi scilicèt maiore Caloris genitalia in Sexti Masculo protrudente in exterius, vbi in Femellis nimis debilis est Calor quàm vt hoc facere poßit: vnde accidit, quòd contineantur Interius. Item Instantiae Conformes sunt, Pinnae Piscium & Pedes Quadrupedum, aut Pedes & Alae Volucrum; quibus addidit Aristoteles quatuor volumina in motu Serpentum. Adeò vt in Fabricâ Vniuersi, Motus viuentium plerunque videatur expediri per quaterniones Artuum, siue Flexionum. Item Dentes in Animalibus terrestribus, & Rostra in Auibus, sunt Instantie Conformes: vnde manifestum est, in omnibus Animalibus perfectis, fluere duram quandam substantiam versùs Os. Item non absurda est Similitudo & Conformitas illa, vt Homo sit tanquàm Planta inuersa. Nam radix neruorum & facultatum Animalium, est Caput; Partes autem seminales sunt infimae, non computatis extremitatibus tibiarum & brachiorum. At in Plantâ, radix (quae instar Capitis est) regulariter infimo loco collocatur, semina autem supremo. Denique illud omninò praecipiendum est, & saepiùs monendum; vt diligentia hominum in Inquisitione & Congerie Naturalis Historiae, deinceps mutetur planè, & vertatur in contrarium eius quod nunc in vsuest. Magna enim hucusque, atque adeò curiosa fuit hominum industria, in notandâ rerum varietate, atque explicandis accuratis Animalium, Herbarum, & Foßilium differentijs; quarum pleraeque magis sunt Lusus Naturae, quam seriae alicuius vtilitatis versus Scientias. Faciunt certè huiusmodi Res ad delectationem, atque etiam quandoque ad Praxin; verùm ad introspiciendam Naturam parùm, aut nihil. Itaque conuertenda planè est opera, ad inquirendas & notandas rerum Similitudines & Analoga, tam in integralibus, quàm partibus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
