# Instauratio magna 231

Bacon, Instauratio magna, 231. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/231

Illae enim sunt, quae Naturam vniunt, & constituere Scientias incipiunt. Verùm in his omninò est adhibenda Cautio grauis, & seuera. vt accipiantur pro Instantijs Conformibus & Proportionatis, illae quae denotant Similitudines (vt ab initio diximus) Physicas; id est, reales & substantiales, & immersas in Naturâ; non fortuitas & ad speciem; multò minùs superstitiosas aut curiosas, quales Naturalis Magiae scriptores (homines leuißimi, & in rebus tam serijs, quales nunc agimus, vix nominandi) vbique ostentant. magna cum vanitate & desipientiâ, inanes Similitudines & Sympathias rerum describentes, atque etiam quandoque affingentes. Verùm his mißis, etiam in ipsâ Configuratione MMundi in Maioribus, non sunt negligendae Instantię Conformes: veluti Africa, & Regio Peruuiana, cum Continente se porrigente vsque ad Fretum Magellanicum. Vtraque enim Regio habet similes Isthmos, & similia Promontoria, quod non temerè accidit. Item Nouus & Vetus Orbis; in eo quòd vtrique Orbes versus Septentriones lati sunt, & exporrecti; versùs Austrum autem angusti & acuminati.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
