# Instauratio magna 233

Bacon, Instauratio magna, 233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/233

ad euehendam & vniendam Naturam ad inuenienda Genera, siue Communes Naturas, limitandas postea per Differentias veras. Neque enim desistendum ab Inquisitione, donec proprietates & qualitates, quae inueniuntur in huiusmodi rebus quae possunt censeri pro Miraculis Naturae, reducantur & comprehendantur sub aliquâ Formâ siue Lege certâ: vt Irregularitas siue Singularitas omnis reperiatur pendere ab aliquâ Formâ CommuniMiraculum verò illud, sit tandem solummodò in Differentijs accuratis, & gradu, & concursu raro; & non in ipsâ Specie: Vbi nunc Contemplationes hominum non procedant vltrà, quàm vt ponant huiusmodi res pro Secretis & Magnalibus Naturae, & tanquàm Incausabilibus, & pro Exceptionibus Regularum Generalium. Exempla Instantiarum Monodicarum sunt, Sol, & Luna, inter Astra. Magnes, inter Lapides; Argentum viuum, inter Metalla; Elephas, inter Quadrupedes; Sensus Veneris, inter genera Tactûs; Odor Venaticus in Canibus, inter genera Olfactûs. Etiam S. litera apud Grammaticos, habetur pro Monodicâ; ob facilem compositionem, quam sustinet cum Consonantibus, aliquando duplicibus, aliquando triplicibus: quod nulla alia litera facit. Plurimi autem faciendae sunt huiusmodi Jnstantiae; quia acuunt & viuificant Inquisitionem, & medentur Intellectui deprauato à Consuetudine, & ab ijs quae fiunt plerunque, XXIX. Xter Praerogatiuas Instantiarum, ponemus loco

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
