# Instauratio magna 235

Bacon, Instauratio magna, 235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/235

Si enim deprehendatur semel Natura in variatione suâ eiusque ratio manifesta fuerit; expeditum erit eò deducere Naturam per Artem, quò per Casum aberrauerit. Neque solùm eo, sed & aliorsùm. cùm Errores ex vnâ parte monstrent & aperiant viam ad Errores & Deflexiones vndequaque. Hîc verò Exemplis non est opus, propter eorundem copiam. Facienda enim est Congeries siue Historia Naturalis particularis, omnium Monstrorum, & partuum Naturae Prodigiosorum; omnis denique Nouitatis, & Raritatis, & Inconsueti in Naturâ. Hoc verò faciendum est cum seuerißimo delectu, vt constet fides. Maximè autem habenda sunt pro suspectis, quae pendent quomodocunque à Religione; vt Prodigia Liuij: Nec minùs, quae inueniuntur in Scriptoribus Magiae Naturalis, aut etiam Alchymiae, & huiusmodi hominibus; qui tanquam proci sunt & amatores fabularum. Sed depromenda sunt illa ex graui & fidâ Historiâ, & auditionibus certis. XXX INter Prerogatiuas Instantiarum, ponemus loco * Nono Instantias Limitaneas, quas etiam Participia vocare consueuimus. Eae verò sunt, quae exhibent species Corporum tales, quae videntur esse compositae ex speciebus duabus, vel Rudimenta inter speciem vnam & alteram. Hae verò Instantiae inter Instantias Monodicas siue Heteroclitas rectè numerari possunt: Sunt enim in vniuersitate rerum Rarae & Extraordinariae. Sed tamen ob dignitatem, scorsim tractandae & ponendae sunt: Optimè enim indicant compositionem & fabricam rerum, & innuunt causas Numeri & Qualitatis Specierum Ordinariarum in Vniuerso, & deducunt Intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest. Harum Exempla sunt: Muscus, inter Putredinem & Plantam.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
