# Instauratio magna 236

Bacon, Instauratio magna, 236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/236

Cometae nonnulli, inter Stellas & Meteora ignita; Pisces volantes, inter Aues & Pisces; Vespertiliones, inter Aues & Quadrupedes: Etiam Simia quàm similis turpissima bestia nobis; & Partus Animalium Biformes, & commisti ex speciebus diuersis; & similia. XXXI. ter Praerogatiuas Instantiarum ponemus DeAcimo loco Instantias Potestatis, siue Fascium, sumpto vocabulo ab Insignibus Imperij;) quas etiam Ingenia, siue Manus Hominis appellare consueuimus. Sae sunt Opera maximè nobilia & perfecta, & tanquam Vltima in vnaquaque Arte. Cùm enim hoc agatur praecipuè vt Natura pareat rebus & commodis humanis; consentaneum est prorsùs, vt Opera, quae tampridem in potestate Hominis fuerunt, (quasi Prouinciae antea occupatae & subactae) notentur & numerentur; praesertim ea, quae sunt maximè enucleata & perfecta: proptereà quòd ab istis procliuior & magis in propinquo sit transitus ad Noua & hactenùs non inuenta.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
