# Instauratio magna 237

Bacon, Instauratio magna, 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/237

Si quis enim ab horum contemplatione attentâ propositum acritèr & strenuè vrgere velit; fiet certè, vt aut producat illa paulò longiùs; aut deflectat illa ad aliquid, quod finitimum est; aut etiam applicet & transferat illa ad vsum aliquem nobiliorem. Neque hîc finis. Verùm quemadmodùm ab Operibus Naturae Raris & inconsuetis erigitur Intellectus & eleuatur ad inquirendas & inueniendas Formas, quae etiam illorum sunt capaces: Ita etiam in Operibus Artis egregijs & admirandis hoc vsu-uenit. Idque multò magis: quia Modus efficiendi & operandi huiusmodi Miracula Artio, manifestus vt plurimùm est. cùm plerunque in Miraculis Naturae sit magis obscurus. Attamen in his ipsis cautio est adhibenda vel maximè; ne deprimant scilicet Intellectum, & eum quasi humo affigant. Periculum enim est, ne per huiusmodi Opera Artis, quae videntur velut Summitates quaedam & Fastigia industriae humanae, reddatur Intellectus attonitus & ligatus, & quasi maleficiatus quoad illa: ita vt cum alijs consuescere non poßit: sed cogitet nihil eius generis fieri posse; nisi eadem viâ quâ illa effecta sunt, accedente tantummodò diligentiâ maiore, & praeparatione magis accuratâ. ontrà, illud ponendum est pro certo: vias & modos efficiendi Res & Opera, quae adhuc reperta sunt & notata, res esse plerunque pauperculas; atque omnem potentiam maiorem pendere & ordine deriuari à fontibus Formarum, quarum nulla adhuc inuenta est. Jtaque (vt alibi diximus) qui de Machinis & Arietibus, quales erant apud Veteres, cogitasset; licèt hoc fecisset obnixè, atque aetatem in eo consumpsisset. nunquam tamen incidisset in Inuentum Tormentorum igneorum operantium per Puluerem pyrium.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
