# Instauratio magna 24

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/24

De Inductione vero Dialectici vix seriò cogitasse videntur; leui mentione eam transmittentes, & ad disputandi formulas properantes. At nos demonstrationem per Syllogismum reijcimus, quòd confusiùs agat, & Naturam emittat è manibus, Tametsi enim nemini dubium esse poßit, quin, quae in medio termino conueniunt, ea & inter se conueniant; (quod est Mathematicae cuiusdam certitudinis: nihilominùs hoc subest fraudis, quòd Syllogismus ex propositionibus constet, propositiones ex verbis, verba autem notionum tesserae & signa sint. Itaque si Notiones ipsae mentis (quae verborum auasi anima sunt, & totius huiusmodi structurae ac fabricae basis) malè ac temerè à rebus abstractae, & vagae, nec satis definitae & circumscriptae, denique multis modis vitiosae fuerint, omnia ruunt. Reijcimus igitur Syllogismum; neque id solùm quoad principia, (ad quae nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones nedias: quas educit sanè atque parturit, vtcunque Syllogismus; sed operum steriles, & à Practicâ remotas, & planè quoad partem actiuam Scientiarum incompetentes.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
