# Instauratio magna 240-2

Bacon, Instauratio magna, 240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/240-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/240-2

Instantiarum Conformium, Instantiarum Monodicarum, Instantiarum Deuiantium, Instantiarum Limitanearum, Instantiarum Potestatis) non debeant reseruari, donec inquiratur Natura aliqua certa; (quemadmodum Instantiae reliquae, quas primo loco proposuimus; nec non plurimae ex ijs, quae sequentur, reseruari debent:) sed statìm iam ab initio facienda est earum Collectio, tanquam Historia quaedam particularis; eò quòd digerant ea quae ingrediuntur Intellectum, & corrigant prauam complexionem Intellectus ipsius, quem omninò necesse est imbui, & infici, & demùm peruerti ac distorqueri ab incursibus quotidianis & consuetis. taque adhibendae sunt eae Instantiae tanquam Praeparatiuum aliquod, ad rectificandum & expurgandum Intellectum. Quicquid enim abducit Intellectum à consuetis, aequat & complanat aream eius, ad recipiendum Lumen siccum & purum Notionum verarum. Quin etiam huiusmodi Instantiae sternunt & praestruunt viam ad Operatiuam, vt suo loco dicemus, quando de Deductionibus ad Praxin sermo erit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
