# Instauratio magna 240

Bacon, Instauratio magna, 240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/240

Rursùs, inter Ingenia & Manus Hominis, non prorsùs contemnenda sunt Praestigiae & Iocularia. Nonnuila enim ex istis, licèt sint vsu leuia & ludicra, tamen informatione valida esse possunt. Postremò, neque omninò omittenda sunt Superstitiosa, & (prout Vocabulum sensu vulgari accipitur, Magica. Licèt enim huiusmodi res sint in immensum obrutae grandi mole Mendaciorum & fabularum; tamen inspiciendum paulisper, si fortè subsit & lateat in aliquibus earum aliqua operatio Naturalis: vt in Fascino; & Fortificatione Imaginationis; & Consensu rerum ad distans; & Transmißione Impreßionum à Spiritu ad Spiritum, non minùs quàm à Corpore ad Corpus; & similibus. XXXII. Xijs, quae antè dicta sunt, patet, quòd quinque illa EInstantiarum genera, de quibus diximus (viz.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
