# Instauratio magna 241

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/241

XXXIII. ter Praerogatiuas Instantiarum ponemus loco A Vndecimo Instantias Comitatûs, atque Hostiles; quas etiam Instantias propositionum fixarum appellare consueuimus. Eae sunt Instantiae, quae exhibent aliquod Corpus siue Concretum tale, in quo Natura Inquisita perpetuò sequatur tanquàm Comes quidam indiuiduus: aut contrà, in quo Natura Jnquisita perpetuò fugiat, atque ex Comitatu excludatur, vt Hostis & inimicus. Nam ex huiusmodi Instantijs formantur Propositiones certae & Vniuersales; aut Affirmatiuae, aut Negatiuae: in quibus Subiectum erit tale Corpus in Concreto, Praedicatum verò Natura ipsa Inquisita.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
