# Instauratio magna 244

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/244

Nter Praerogatiuas Instantiarum, ponemus lo4 lo Duodecimo ipsas illas Instantias Subiunctiuas de quibus in superiori Aphorismo diximus: quas etiam Instantias Vltimitatis siue Termini, appellare consueuimus. Neque enim huiusmodi Instantiae vtiles sunt tantùm, quatenùs subiunguntur Propositionibus Fixis verùm etiam per se, & in proprietate suâ. Indicant enim non obscurè veras Sectiones Naturae, & Mensuras rerum, & illud Quousque Natura quid faciat & ferat, & deinde Transitus Naturae ad aliud. Talia sunt; Aurum, in Pondere; Ferrum, in Duritie; Cete, in Quantitate Animalium. Canis, in Odore; Inflammatio Pulueris pyrij, in Expansione celeri; & alia id genus. Nec minùs exhibenda sunt ea, quae sunt Vltima gradu infimo, quàm quae supremo: vt Spiritus vini, in Pondere; Sericum, in Mollitie; Vermiculi cutis, in Quantitate Animalium; & caetera. XXXV. YNter Praerogatiuas Instantiarum; ponemus loco IDecimo tertio Instantias Foederis siue Vnionis. Sae sunt, quae confundunt & adunant Naturas, quae

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
