# Instauratio magna 245

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/245

existimantur eße Hetèrogeneae; & pro talibus notantur & signantur per diuisiones receptas. At Instantiae Foederis ostendunt operationes & effectus, quae deputantur alicui ex illis Heterogeneis vt propria competere etiam alijs ex Heterogeneis; vt conuincatur ista Heterogenta (quae in opinione est) vera non eße, aut essentialis; sed nil aliud esse, quàm Modificatio Naturae communis. Optimi itaque sunt vsus ad eleuandum & euehendum Intellectum à Differentijs ad Genera; & ad tollendum laruas & simulachra rerum, prout occurrunt & prodeunt personatae in substantijs Concretis. Exempli gratiâ: sit Natura Inquisita, Calidum. omninò videtur esse diuisio solennis & authentica, quòd sint tria genera Caloris; viz. Calor Coelestium, Calor Animalium, & Calor Ignis: quodque isti Calores (praesertim vnus ex illis comparatus ad reliquos duos) sint ipsa eßentiâ & specie, siue naturâ specificà differentes & planè heterogenei: Quandoquidèm Calor Coelestium & Animalium generet & foueat, at Calor Ignis contrà corrumpat & destruat. Est itaque Instantia Foederis Experimentum illud satis vulgatum; Cùm recipitur ramus aliquis vitis intra domum vbi sit focus aßiduus, ex quo maturescunt vuae, etiam mense integro citiùs quam foràs: Ita vt maturatio fructûs etiam pendentis super arborem fieri poßit scilicet ab Igne, cùm hoc ipsum videatur esse opus proprium Solis.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
