# Instauratio magna 246

Bacon, Instauratio magna, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/246

Itaque ab hoc initio facilè insurgit Intellectus, repudiatâ Heterogeniâ essentiali, ad inquirendum quae sint Differentiae illae, quae reuerà reperiuntur inter Calorem Solis & Ignis; ex quibus sit, vt eorum operationes sint tam dißsimiles, vtcunque illi ipsi participent ex Naturâ communt. Quae Differentiae reperientur quatuor: viz. Primò, quòd Calor Solis respectu Caloris Ignis, sit gradu longè clementior & lenmior: Secundò, quòd sit (praesertim vt defertur ad nos per Aërem) qualitate multò humidior: Tertiò, (quod Caput rei est) quòd sit summè inaequalis. atque accedens & auctus, & deinceps recedens & diminutus: id quod maximè confert ad Generationem corporum. Rectè enim asseruit Aristoteles, causam principalem Generationum & Corruptionum quae fiunt hîc apud nos in superficie Terrae, esse viam obliquam Solis per Zodiacum: vnde Calor Solis, partìm per vicißitudines Diei & Noctis, partim per successiones Aestatis & Hyemis, euadit miris modis inaequalis. Neque tamen desinit ille Vir, id quod ab eo rectè inuentum fuit, statim corrumpere & depraiare. Nam vt Arbiter scilicèt Naturae (quod illi in more est) valdè Magistralitèr aßignat causam Generationis, Accessui Solis; causam autem Corruptionis, Recessui: cùm vtraque res (Accessus videlicèt Solis, & Recessus) non respectiuè, sed quasi indifferentèr praebeat causam tam Generationi quàm Corruptioni: quandoquidem inaequalitas Caloris, Generationi & Corruptioni rerum; aequalitas, Conseruationi tantùm ministret. Est & Quarta Differentia inter Calorem Solis & Ignis, magni prorsus momenti: viz. quòd Sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, vbi operationes Ignis (vrgente hominum impatientiâ) per breuiora interualla ad exitum perducantur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
