# Instauratio magna 25

Bacon, Instauratio magna, OPERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/25

Quamuis igitur relinquamus Syllogismo & huiusmodi Demonstrationibus famosis ac iactatis, iutrisdictionem in Artes populares & opinabiles, (nil enim in hac parte mouemus) tamen ad Naturam Rerum, Inductione per omnia, & tam ad minores propositiones, quàm ad maiores vtimur. Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quae Sensum tuetur, & Naturam premit, & Operibus imminet ac ferè immiscetur. Itaque Ordo quoque demonstrandi planè inuertitur. Adhuc enim res ita geri consueuit; vt à sensu & particularibus primo loco ad maximè generalia aduoletur, tanquam ad polos fixos circa quos disputationes vertantur; ab illis caetera per media deriuentur: Viâ certè compendiariâ, sed praecipiti; & ad Naturam imperuiâ, ad Disputationes verò procliui & accommodatâ. At secundùm nos, Axiomata continentèr, & gradatim excitantur, vt nonnisi postremo loco ad Generalißima veniatur: Ea verò Generalißima euadunt, non notionalia, sed benè terminata; & talia quae Natura vt reuera sibi notiora agnoscat, quaeque rebus haereant in medullis. At in formâ ipsâ quoque Inductionis, & iudicio quod per eam sit, opus longè maximum mouemus. Ea enim de quà Dialectici loquuntur, quae procedit per Enumerationem simplicem, puerile quiddam est, & precariò concludit, & periculo ab instantiâ contradictoriâ exponitur, & consueta tantùm intuetur; nec exitum reperit. Atqui opus est ad Scientias Inductionis formà tali, quae experientiam soluat, & separet, & per exclusiones ac reiectiones debitas necessariò concludat. Quòd si Fudicium illud vulgatum Dialecticorum tam operosum fuerit, & tanta ingenia exercuerit; quantò magis laborandum est in hoc altero, quod non tantùm ex Mentis penetralibus, sed etiam ex Naturae visceribus extrahitur?

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
